Cost.Ap.Pastor Bonus
TRIBUNAL ROTAE ROMANAE1
Art. 126 – Hoc Tribunal instantiae superioris partes apud
Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in
Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiae consulit et, per proprias
sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.
Art. 127 – Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et
experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo
Pontifice selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali praeest
Decanus ad certum tempus a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter
nominatus.
Art. 128- Hoc Tribunal iudicat:
1° in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primae
instantiae diiudicatas, quae ad Sanctam Sedem per appellationem
legitimam deferuntur;
2° in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali
Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in
rem iudicatam transierint.
Art. 129 – § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:
1° Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis
temporalibus personae iuridicae ab Episcopo repraesentatae;
2° Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis
monasticae et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris
pontificii;
3° dioeceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive
iuridicas, quae superiorem infra Romanum Pontificem non habent;
4° causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.
§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et
ulteriore instantia agit.»
Art. 130 – Tribunal Rotae Romanae lege propria regitur.
(1) Iohannes Paulus PP.II, Constitutio Apostolica Pastor Bonus, De Romana Curia, 28 iunii 1988, in AAS 80 (1988) 841-912. Giovanni Paolo II, Sommo Pontefice, Costituzione Apostolica «Pastor Bonus» sulla Curia Romana, Tipografia Poliglotta Vaticana, 1988.
(0) Commenti

English